Notice bibliographique
Résumé
Argumentum et Animadversiones I. Telegonus, Vlyssis filius, missus a matre, ut genitorem quaereret, tempestate in Ithacam est delatus; Vlysses a Telegono filio est interfectus.C. Iulius Hyginus fab.127.II.Negari non potest, ingens emolumentum afferri poetae tragico, si in heroem magni nominis incidat; praeclara enim opinio, quam plerique de eo conceptam penitusque in animis defixam habent, uti favorem et benevolentiam omnium ei conciliat, ita respondentem favori misericordiam ciet.atque hoc nomine confitendum est, debere me Vlyssi plurimum: cuius admirandas laudes praestantissimamque effigiem poetarum antesignanus Homerus literis et immortalitati commisit, eumque secuti Graeci et Romani certatim verbis amplissimis nobilitarunt.sed liceat profiteri aperte, quod res est: praeter vetustam hanc nominis amplitudinem nihil propemodum Vlyssi debeo, cuius historia mortis, ex Hygino hic recitata, nobilitatem antiquissimam cum ieiunitate maxima coniunctam offert nec poetae quidquam nisi scenam ultimam subministrat, qua Vlysses moriens exhibeatur.similis est Vlysses hic meus viro forti et sapienti, ex ultimae nobilitatis familia oriundo, sed quae dilapsis opibus ac fortunis omnibus ad summam egestatem redacta est.superest ipse, vir magnus et nobilis, sed rerum omnium egenus.III.At habes, inquiet aliquis, in hoc argumento duo quaedam praesidia artis insignia: animorum suspensionem, qua ad extremum summa rei involvitur, quoniam Vlysses pater Telegono filio et interfectori suo ignotus est; et affectum tenerrimum, cum infelix Telegonus videt, patrem a se ignaro occisum.scio esse complures, qui in Tragoediarum materia plurimum esse ponderis arbitrentur, quoties huius generis suspensio et affectus ex historia ipsa obveniunt; quod praeiudicium ne tibi quoque, Lector Benevole, fortassis imponat, utriusque rei commoda cum incommodis brevissime conferamus.suspensionem laudant, quae spectatorem involvit; affectum laudant, qui ex agnitione subita nascitur, dum Telegonus vulnerati a se Vlyssis filium se esse intelligit.laudo et ego, sed cum ea exceptione, quam in magni Petri Cornelii Dissertationibus legimus, ubi de Crispo Tragoedia doctissime disputat.titillat, inquit, animum, et cum suavitate illabitur voluptas illa suspensionis, qua tenentur personae praecipuae, Constantinus Caesar, Fausta Augusta, Crispus ipse: ille, ne Crispum filium, illa, ne eundem privignum, hic, ne patrem et novercam agnoscat.decipitur blande spectator, dum veluti alienos cum alienis agere omnes videt, sed in catastrophes exitu repente cognoscit, novercae insidiis Crispum perire, patris ipsius iussu in necem praecipitatum.bella haec, bella; quis neget?sed sic tamen bella, ut vero et perpetuo Tragoediae affectui sint parum idonea.longe alii orirentur motus in Constantino, in Fausta, in Crispo, si maximam illam inter se propinquitatem nossent; nunc acres illi affectus, elisis naturae et officiorum stimulis, ante finem Tragoediae se non exerunt.quare qui miserationem intimam et lacrymas quaerit, per haec involucra nihil ad summam profectum putet.ita Cornelius, vir experientia, successu, gloria in rebus tragicis maximus.suspensio nimirum illa, tantopere quibusdam probata, adeo affectum non promovet, ut impediat potius et per totam paene Tragoediam excludat.ubi ad calcem ventum est, tum demum se mutuo filius et pater agnoscunt et, postquam ter quaterve 'eheu' clamatum est, demisso sipario scena obtenditur.IV. Accedit incommodum alterum, priore etiam molestius.si Aristotelici consilii memor, inter multas magnasque Vlyssis virtutes etiam vitium quaero, a quo in ruinam pertractus, ab eodem spectatores absterreat: respondent uno ore, quotquot eius imaginem posteritati transmisere, fuisse iusto callidiorem et praestantem sapientiae gloriam ad vafritiem deflexisse.id si accipio, haec mihi erit per universam Tragoediam docenda veritas: cave, ne astutiam pro prudentia complectare; id vitium ni fugeris, te, ut Vlyssem, serius ocyus gravi damno involvet.huic documento iam quomodo Vlyssis morientis historia consonet, intueamur.occiditur a Telegono filio.quare?quia nequaquam patrem, sed alienum ignotumque hominem Telegonus sibi resistere opinabatur.viden', ut in diversa abeunt moralis illa veritas et suspensus iste historiae exitus?mors Vlyssis non iam calliditatis poena est, sed casus et infortunium merum.ignarus parentis filius Vlyssem occideret, etiam si candidissimus in omnes per omnem vitam fuisset; idemque contra, si patrem nosset, quantumvis ille versuti ingenii esset, parricidio horribili se nunquam obstringeret.viden', ut nihil cohaeret?speciosa illa suspensio in fumum abit, utilitatem ad mores non affert, nihil docet, et, ut verbo dicam, pulchrum somnium est.V. Cur igitur, interrogabit Lector, vadum hoc elegisti, si usque adeo incommodum praevidebas?primo quidem idem mihi evenit, quod insignis ille poeta in alio genere cum sensisset, ita conquestus est: Qua nolunt nautae saepe vehuntur aqua.(Ger.Groms.Eleg. 1 de Pace.)Actus primus Scena prima Nauplius, Sinon, Belides, Eurymedes Naup.Ithacamne felix inscio tetigi pede?Haecne illa tellus, summa quam vota expetunt?Sin.Altrix Vlyssis terra se sponte obtulit, Et, quam negabat nigra tempestas, dedit.Naup.Bona o procella!citius admovit ratem.5 Sed qui fit, ultro littore ut primo obvium, Sinon amice, te mihi sistas celer?Sin.Magnanime Naupli, literis ex quo datis Tua excitavi vela, numerabam dies Oculoque vigili terga lustrabam maris.10 Excelsa mihi cum specula velorum sinus Et nota pridem insignia ostendit procul, Te spero, te requiro, nec voto irrito.Naup.Neptune genitor, debeo pinguem hostiam Daboque laetus: filio ignaro ducem 15 Te praebuisti, dumque te saevum reor, Tu mihi secundus littus optatum obiicis.Tua persequentem meaque nunc odia, o pater, Communem in hostem, me iuva, o Tridentifer!Tu quoque, fidelem pollicitus operam, Sinon, 20 Iramque nostram spemque destituas, cave.Sin.Servatus a te, non tibi servet fidem?Vltrice tu cum littus armasti face, Cum sparsa Achivum membra fluitarent ducum Graiasque puppes saxa tua dirumperent, 25 Sinon perierat naufragus, praeda aequoris Rigidive teli, tot peremptorum comes, Nisi enatantem tu recepisses pius.Naup.Placatus illa voce repressi impetum, Qua Dardanas perisse narrabas opes; 30 Nec immolari filio te par erat, Qui, quod petebat filius, cauto dolo Effeceras impavidus, everso Ilio.At quanta spes erepta, quam clarum decus, Quam dulce munus esset, et nato et mihi, 35 Si te vel aequor vel mea hausisset manus?Quam bene peperci, fata miseratus viri, Devotum Vlyssis qui mihi addicit caput!Naup.Est, pro Macareo qui veniat, alius, prior.805 Pugnare rursus callido Eumelo haud lubet.Scena quarta Vlysses, Telemachus Telem.Cui hic relinquor?quis oculis sese obiicit?O generis auctor Iupiter! an umbra, an vir est?Vivisne, Vlysse genitor? an verus venis?Vlyss.Verus rebelli filio genitor venit.810 Deserere iuga te quis Cephallenum sinit?Sic tu paterna imperia post crimen colis?Reversio violenta quid vult haec sibi?Quod fratricida coepit, an regno imminens Nunc parricida absolvet?an vixi satis?815 Cur mutus es, Telemache?vae, misero mihi!Ad littus alnum conspicor forte alteram: Fert animus explorare suspectum hospitem; Occurrit, ecce, non peregrinum caput, Sed exul ille filius, subito redux, 820 Me nil iubente, nescio, prohibente me!Telem.Vel duriora si pater nato ingerat, Omnem dolorem gaudium absorbet recens.Te, te reperto, quidlibet dicar libens.Ah, quae trementi fama mihi de te ingruit!825 Vulnere -dii, absit omen! -extinctum gravi, Tristis ferebat rumor, at fallax, io! Vlyss.Rumore vano tune metiris fidem?Telem.Cum patris agitur vita, nil vanum mihi est.Mora nulla: redeo, patrium ut funus colam 830 Idemque fortis vindicem, si fors sinat.Amice genitor, dexteram an dulci osculo Veniamque inexorabilis proli negas?Vlyss.Vndique patente in littore caveto arbitros.Eumelus hic sum et ipse succedo mihi.835 Telem.Iam sat remotos, quos times, ducit Sinon.Nobilis Vlysse, morte dum ficta tuos Tu sponte terres, lacrymas vera imperat.Vlyss.Cuius?Telem.paternum gaudeo extinctum rogum, Materna sed te funera ad luctum vocant.840 Aptam vibrabat cuspidem in Vlyssis necem?Soboli reservor!sic pepercisti, o Tonans?Telem.Quaecunque moveo, tantus haud cedit dolor.Permitte, genitor, frater ut disertior, Adductus a me, flebiles questus domet.935 Vlyss.Siquid potestas patria in sobolem valet, Gravissimis obnuncio iussis vetans, Ne vivere patrem Telegonus ex te sciat.Prospicere vobis et mihi, meus est labor.Telem.Implebo iussa candidus.Vlyss.Vlysses quoque 940 Candidus o utinam fraude vixisset procul!Non tanta ferret, tanta prospiceret mala.
Récupéré en direct depuis OpenAlex et désinversé. Les résumés ne sont pas conservés dans cette base de données : les index inversés représentent 8,6 Go des 9,3 Go de texte de la base, et le serveur dispose de 13 Go libres.
Comment cette classification a été obtenuedéplier
Prédiction machine sur la base complète
Imitation des enseignantsNi prévalence calibrée, ni vérité terrain. Validation humaine à venir. Le volet Gemma est une étiquette directe du modèle pour chaque travail de la base, lue sur la notice réduite au titre. Le volet Codex est un classifieur appris des 10 348 étiquettes directes de Codex et calibré sur les taux pondérés de l'échantillon; les champs sans appui suffisant ne portent aucun appel Codex. Le mode candidate est l'union des deux volets; le consensus est leur intersection. Ces sorties portent le statut machine_predicted_unvalidated et ne sont pas des étiquettes humaines.
Scores du classifieur distillé par catégorie (deux têtes)
| Catégorie | Codex | Gemma |
|---|---|---|
| Métarecherche | 0,000 | 0,000 |
| Méta-épidémiologie (sens strict) | 0,000 | 0,000 |
| Méta-épidémiologie (sens large) | 0,000 | 0,000 |
| Bibliométrie | 0,002 | 0,001 |
| Études des sciences et des technologies | 0,002 | 0,002 |
| Communication savante | 0,001 | 0,001 |
| Science ouverte | 0,000 | 0,001 |
| Intégrité de la recherche | 0,000 | 0,001 |
| Charge utile insuffisante (le modèle a refusé de juger) | 0,010 | 0,003 |
Scores machine (provisoires)
Les deux têtes enseignantes du modèle étudiant, lues sur ce travail. Un score ordonne la base pour la relecture; il n'affirme jamais une catégorie, et le statut de validation accompagne chaque rangée tel quel.
Scores de référence d'un modèle non mature (critères de maturité non atteints, 7 itérations). Un score ordonne; il n'affirme jamais une catégorie.
score_only:v0-immature-baseline · tel quel depuis la passe de notation : score_only signifie que le nombre peut ordonner les travaux, et qu'aucune étiquette de catégorie n'en découleClassification
machine, non validéePrédiction automatique; un appel candidat d’une seule source (Gemma direct ou Codex distillé), pas un consensus.
Le détail, modèle par modèle et score par score, se trouve en fin de page sous « Comment cette classification a été obtenue ».